Factum est autem in die qua unxit Moyses tabernaculum, et sanctificavit illud, obtulerunt duodecim principes tribuum in altaris strenationem, ut Hebraeus habet, sex plaustra tracta cum duodecim bobus, singuli bovem unum, et bini plaustrum unum. Et data sunt duo plaustra Gersonitis, ad ferenda onera eorum, de quibus diximus. Et quatuor sunt data Meraritis. Postea singuli, singulis diebus, obtulerunt vasa, altari necessaria. Duodecim enim diebus solemnitas dedicationis protelata est. Prima die obtulit Naason, de tribu Juda, acetabulum argenteum centum triginta siclorum. Hebraeus habet scutellam, phialamque argenteam septuaginta siclorum, utrumque plenum simila, in phiala thus ponebatur. Mortariolum quoque aureum, decem siclorum, plenum incenso. In hoc vase aromata terebantur. Hebraeus habet cochlear, quo scilicet thus in thuribulo ponebatur. Bovem quoque, et arietem et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Ejusdem modi vasa, et ejusdem hostias, obtulerunt alii principes, quisque die suo, et sic terminata est dedicatio, duodecim diebus. Patet per recapitulationem haec dici. Octava enim die mensis primi, secundum quod littera videtur sonare, inchoata est dedicatio, septima enim diebus praecedentibus ejusdem mensis, consecrati sunt sacerdotes, et tabernaculum inunctum, sed nondum dedicatum. Si vero ita est, tunc consecratio sacerdotum et dedicatio tabernaculi protelatae sunt novem decem diebus. Itaque non fecerunt Phase eo anno tempore suo, scilicet diedecima quarta. Quod tamen praeceptum fuit eis a Domino, prima die ejusdem anni. Ideo quidam dixerunt, ut praediximus, septem dies consecrationis sacerdotum fuisse terminales primi anni, et prima die secundi anni unctum tabernaculum, duodecima die finitam dedicationem. quarta decima die celebratum PhasePotest tamen dici hanc oblationem duodecim dierum factam secundo mense anni secundi, nec per recapitulationem haec dici. Quod vero legitur ea die inchoatam, qua unctum est tabernaculum, eadem dicunt pro consimili, quia sicut octava die primi mensis unctum est tabernaculum, ita et octava die secundi mensis inchoata est haec oblatio, et sic, octo primis diebus anni tertii sacerdotes et tabernaculum consecrata sunt.